- BONASUS sive BONACUS
- BONASUS, sive BONACUSΒονασὸς vel Βόναςςος Graecis, Paeonibus Μονωπὸς vel Μόναπος; melius Βονακὸς Salmafio, quasi Βούνακος vel Βοόνακος, quod corium bovis habeat com pilis; Animal Paeoniae peculiare, his verbis describitur Solino c. 40. In his locis animal nascitur, quod Bonacum dicunt, cui taurinum caput, ac deinde corpus omne: tantum iuba equina: cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut, si quis in ea offenderit, non vulneretur. Sed quidquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit: nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor, quidquid attigerit, amburit: ita egerie noxiâ summovet insequentes. Mons vero, Poeoniam a Medica Thraciae regione disterminans, ubi Bonacus nascitur, alibi apud Aristotelem Μεςςάπιον apellatur, alibi Η῎σαινον: Apollonius Μάρσανον scribit, quod verius videtur. Cornava ferae huius summô nitore esse et nigra scribit idem,in Admir. Καὶ μέλαν σφόδρα εἰ̈ναι διαςτίλβειν δὲ ὡσανεὶ λελιπασμένα. Carnes non solum edules, sed et suaves habet; a venantibus propterea expetitas etc. At quod de fiuga habet Solinus, Aristoteles non assentitur, qui non in fuga nec cum in fugam vertit, ventris proluviem egerere Bonacum dicit, sed, cum viribus defectus fugere amplius non valet, ac stare cogitur. Tum, inquit, ἀμύνεται λακτίζων, καὶ προσαφοδένων, καὶ εἰς τέτταρας ὀργηὰς ἀφ᾿ ἑαυτοῦ ρίπτων κτλ. ad defendendum se comparat, calces iectans et fimum amburentem eiaculans, ad quatuor orgyiarum longrtudinem etc. ubi quatuor ὀργαιὰς habet, quae faciunt pedes 24. non vero tria iugera (quae sunt pedum 600.) ut Plinius et ex eo Solinns vertunt etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 838. et seqq. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.